Hľadaný výraz: 1Jn 1,1-4, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Quod fuit ab initio, quod audi vimus, quod vidimus oculis no stris, quod perspeximus, et manus nostrae contrectaverunt de verbo vitae 2 — et vita apparuit, et vidimus et testamur et annuntiamus vobis vitam aeternam, quae erat coram Patre et apparuit nobis — 3 quod vidimus et audivimus, annuntiamus et vobis, ut et vos communionem habeatis nobiscum. Communio autem nostra est cum Patre et cum Filio eius Iesu Christo. 4 Et haec scribimus nos, ut gaudium nostrum sit plenum.

1

mail   print   facebook   twitter